- AVERROES vel AVEN-ROES
- AVERROES, vel AVEN-ROESArabs, in Africa educatus, naturali scientiâ vir praestantissimus, omniumque bonarum disciplinarum encyclopaediam adeptus, sectâ Mahometanus, tempore Miramolini Regis apud Cordubam, Hispan. urbem vetustissimam floruit A. C. 1149. Multa ac varia composuit. Librum (Colliget) dictum, totam fere Medicinam complectentem edidit. Avicennae aemulus; et inimicissimus fuit, teste Symphorianô Campegiô, cum quo in Hispania Philosophiae et Medicinae studia illustrabat circa illud tempus, quô literae unô quasi impetu lacertos movebant, et Bononiae utrumque Ius Irnerius Bulgarus, Mart. Hugo et Iacobus docebant, Canonicum Gratianus condebat: Theologiam Petrus Lombardus tradebat, Petrus Comestor Historiam curabat, etc. Aliis Avicennam Averroe longe antiquiorem censentibus. Commentariis suis in Aristotelem Graecos maxime imitatur, hinc Magni Commentatoris nomen adeptus. A nonnullis, Stimulus medicorurn dicitur, nam et Galeno non paucis contradicit. Gesner. in Bibliotheca. Aegidius Roman. duos filios eius, in Friderici Barbarossae aula vidisse se seribit, et hominis deplorat caecitatem, qui maluit suam animam cum Philosophis, quam cum Christianis esse. Blancanus in Chron. Mathem. Voss. de Sect. Phil. c. 17. §. 19. De Mathem. c. 35. §. 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.